Liber Quartus Regum*

Caput 9: 1

Heliseus autem prophetes vocavit unum de filiis prophetarum et ait illi accinge lumbos tuos et tolle lenticulam olei hanc in manu tua et vade in Ramoth Galaad
(* Traductions européennes)

Glose

Vade.RAB. in lib. Reg., tom. 3.Designat gentium principatum, quem Dominus destinavit ut sacrilegam civitatem, quae prophetas et Dominum prophetarum occidit, et apostolos ejus persecuta est, ultione juxta perimeret, et sacerdotium quod post Christum inaniter habuerat, destrueret, templumque subverteret, necnon et impiam Synagogam, quae sanguinem sanctorum semper sitiebat, de regni culmine praecipitaret, ac rectores illius interficeret.